라틴어 문장 검색

Et in redeundo obviavit cuidam vetulae pannis heremitalibus indutae.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:15)
Sedeorum alii socios submersos dimiserunt, alii equos et sarcinas perdiderunt, quidam vero pannos madefactos, alii omnino amissos defleverunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:10)
Narravit mihi magister meus quendam regem habuisse unum incisorem quidiversos diversis aptos temporibus ei incidebat pannos.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:1)
Sed die festo veniente rex suorum adse incisorem pannorum vocavit et pro tempore pretiosas vestes sibi et suisfamiliaribus parari praecepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 125:4)
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 2:1)
Et ille Purpureum sibi indumentum ex serico pallio parat, iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans, abire tacitus et innoxius, nihilo minus instabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 11:1)
Namque in pace victus eius mensarumque tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus, stans interdum more militiae, cibum brevem vilemque sumere visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 4:2)
Fuerunt praeterea munera praefati regis pallia sirica multa et preciosa et odores atque unguenta et balsamum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:4)
Moram faciente Lothario veniendi, temerarias ipsi episcopi conscriptiones Nicolao papae iterum remiserunt, dicentes eum impie et absque omni ratione tirannico in eos more iniusta exercere iudicia, promittentes se absque illius gratia velle aequaliter gloriari in locis suis ceu ipse in Roma et in nullo gradum suum inferiorem gradu illius esse, non recordantes se ab eo pallium dignitatis accepisse.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:2)
bellum uero puerum elegistis, quem quis sacrificio adhibeat, cuius caput contingat, quem puro pallio amiciat, a quo responsum speret.
(아풀레이우스, 변명 42:15)
togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera operiri et philosophos amiciri.
(아풀레이우스, 플로리다 4:7)
quod utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter uiuendo contaminarent.
(아풀레이우스, 플로리다 7:5)
quis ex rupiconibus, baiolis, tabernariis tam infans est, ut, si pallium accipere uelit, non disertius maledicat?
(아풀레이우스, 플로리다 7:10)
habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat:
(아풀레이우스, 플로리다 9:25)
id quoque pallium comperior ipsius laborem fuisse.
(아풀레이우스, 플로리다 9:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION