라틴어 문장 검색

Saepe etiam scalpello usque ad vivum resecare et amputare scabiem profuit, atque ita factis ulceribus mederi liquida pice atque oleo, quae expurgant et replent vulnera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:1)
hunc spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi, deinde iugulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 2:3)
duas circensibus gregum factiones aurati purpureique panni ad quattuor pristinas addidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 1:3)
2 In principio igitur huius capituli quedam resecanda videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 192:1)
Eo inspectante, pannos varios fabricaverunt ejus servi, et vestium satis ad vestiendum fere mille hominum, singulos in annos, fecerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.34)
Grammaticas multas tam Graecas, quam Latinas, ad unguem decies resectum, ediscere jussus eram.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.33)
'Omnis Aristippum decuit color et status et res,temptantem maiora fere, praesentibus aequum,contra, quem duplici panno patientia uelat, mirabor, uitae uia si conuersa decebit.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1714)
alter Mileti textam cane peius et angui uitabit chlanidem, morietur frigore, si nonrettuleris pannum;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1717)
"Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:11)
"Quae religiosior fuerit, unum exterit vestimentum et plenis areis pannos trahit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:32)
"Interea - ut usu nosse perfacile est - anus quaedam annis pannisque obsita praecurrit, ut alterum nummum acciperet;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:37)
"Dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, involvitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:186)
Lavit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:5)
Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltim sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus pannis aurum tegimus et contra omnium opinionem plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:10)
rara in tenui facundia panno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII66)

SEARCH

MENU NAVIGATION