라틴어 문장 검색

deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:3)
tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:4)
aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:7)
Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 8:2)
Deligandumque brachium superimposito expresso ex aqua frigida penicillo:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 18:4)
Si vero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:1)
At si scabra non est, sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adjectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:4)
qualis est pix cruda, lana succida, piper, veratrum, castoreum, acetum, allium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 1:7)
aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:2)
Concoquunt et movent pus nardum, myrrha, costum, balsamum, galbanum, propolis, styrax, turis et fuligo et cortex, bitumen, pix, sulphur, resina, sevum, adeps, oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, III Quae concoquant et moveant pus. 1:1)
Purgant aerugo, auripigmentum, quod ἀρσενιχόν a Graecis nominatur, squama aeris, pumex, iris, balsamum, styrax, tus, turis cortex, resina, et pinea, et terebinthina liquida, oenanthe, lacerti stercus, sanguis columbae, et palumbi, et hirundinis, ammoniacum, bdellium, abrotonum, ficus arida, coccum , scobis eboris, omphacium, radicula, coagulum, sed maxime leporinum, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum, misy, chalcitis, crocum, uva taminia, spuma argenti, galla, squama aeris, lapis haematites, minium, costum, sulphur, pix cruda, sevum, adeps, oleum, ruta, porrum, lenticula, ervum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, V Quae purgent. 1:1)
Molliunt aes combustum, terra eretria, nitrum, papaveris lacrima, ammoniacum, bdellium, cera, sevum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnis, stibi, pix, cochlea , cicutae semen, plumbi recrementum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:1)
Habet galbani unciam, turis fuliginis p. z. cerae, ammoniaci thymiamatis trientes, picis aridae p. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 12:1)
quibus tantum picis, et cerae adjicitur, ut fiat cerati crassitudo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 30:3)
aluminis, picis aridae, resinae pineae aridae, singulorum p. )-(. I. quibus adjiciuntur olei et aceti singulae heminae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION