라틴어 문장 검색

neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
redintegratamque accusationem, infensas patrum voces, adversa et saeva cuncta perpessus, nullo magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, sine ira, obstinatum clausumque vidit, ne quo adfectu perrumperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장6)
ibi campo aut litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장10)
ac saepe modum obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장2)
eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
nec ille diutius falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae suae attulit ante sententiam senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장3)
nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita audiendi quae faceret insolens erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장6)
nec ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장3)
quis de exceptione et formula perpetietur illa inmensa volumina, quae pro M. Tullio aut Aulo Caecina legimus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 1:4)
quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix denique litigator perpetitur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:1)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)
non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장7)
nec sermonibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장2)
simul secretis sermonibus admonebat malorum, quae tot annis perpessi miseram servitutem falso pacem vocarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장6)
paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re publica nihil praeter gloriam ceperit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION