라틴어 문장 검색

Et ecce tot praeliis, tot laboribus omnibus saeculis inauditis in victoria et bono fine completis, duce quoque et universis sociis mutuo commendatis, magni et pusilli, primores et subditi, in terram nativitatis suae reditum parant a diutino exsilio, et palmas victoriae in manu sua referunt, prae nimia pietate lacrymis affluentes super fratribus in exsilio relictis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:1)
Ad haec dux et universa multitudo Christianorum [0569D] fortiter assiliunt urbem, in confratre Gerhardo totius pietatis et misericordiae obliti, urbis defensores in sagittis et fundibulis et mangenellis circumquaque impugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 4:13)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
Cognita itaque Baldewinus illius benevolentia et fidei constantia, quinquaginta milites in urbe cum illo constituit manere, ad tuenda et retinenda moenia civitatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:8)
Tandem imperato humili eorum excusatione placatus, omnia quae sibi fuerant illata, per intercessionem tantorum principum cum omni benevolentia cordis peregrinis laxavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:8)
Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:15)
sed cum [0664B] benevolentia tibi concedimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:10)
[0684C] Sed nunc ut Rohas civitati et Baldewino, in ea obsesso, subveniamus, omnium vestrum quaero benevolentiam:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 36:4)
Baldewinus rex votis regis Magni et suorum primatum cum [0689B] omni benevolentia satisfecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:4)
Que facta pietatem vel extimationem vel verecundiam nostram ledunt,et ut generaliter dicam, que contra mores fiunt, nec nos facere posse credendumest quoque animo fiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:1)
Et iterum idem ait, "Que tamen res humanae fragilescaduceque sunt, semper aliqui acquirendi sunt quos vere diligamus cum caritateet benivolentia;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:17)
Unde idem Tullius dixit, Malus custos diuturnitas est metus, contraque benivolentia fidelisvel ad perpetuitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:29)
Et Cato dixit, Dilige non egra caros pietate parentes Nec matrem offendas, dum vis honus esse parenti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:18)
Et Martialis Coquus dixit, Dilige si bonus est iuxta pietate parentem, Si malus est, tollera, filius esto bonus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:20)
Quam pietatem exercere debentprincipes et potentes non solum in omittenda, vel mittiganda vindicta,sed eciam in remittendo, quandoque de sua substantia vel ratione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION