라틴어 문장 검색

Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:6)
Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 76:1)
pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:3)
Illa nocens spargit virus sucosque veneni et Noctem noctisque deos Ereboque chaoque convocat et longis Hecaten ululatibus orat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:1)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)
Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:1)
At domus interior gemitu miseroque tumultu miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes femineis ululant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:8)
Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:8)
resonat magnis plangoribus aether, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum volvantur perque deorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:9)
deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:9)
Evolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa virum, non illa pericli telorumque memor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:3)
Ter circum accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos, ter maestum funeris ignem lustravere in equis ululatusque ore dedere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:4)
resonant late plangoribus aedes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:5)
ordinis res est, ut, dum in hac figuratae Babylonis fornace decoquimur, nos cum Ieremia spiritalem Ierusalem suspiriosis plangamus ululatibus et Assur fastu regio tonans sanctorum sancta proculcet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 4:4)
tellure cadentem aspexi atque unctum genitali carmine fovi poscentemque novas tremulis ululatibus auras inserui vitae, quid plus tribuere parentes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum42)

SEARCH

MENU NAVIGATION