라틴어 문장 검색

at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in diem servati fato senes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 131:1)
Et post paulo, aspice, inquit, quod non . ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 90:1)
obortae sunt subito tenebrae, diriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 16:8)
agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:4)
"ego uero non uideo, nox oboritur et crassa caligo."
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 26)
vidit ut clarum diem et pura nitidi spatia conspexit poli, [oborta nox est, lumina in terram dedit ] compressit oculos et diem invisum expulit faciemque retro flexit atque omni petit cervice terram;
(세네카, Hercules Furens 12:29)
Sic fata dolore ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
quam ille omnibus statim 1 totum non dubitans, non fastidiens aperiebat, voluptuosissimum reputans, si forte oborta quarumpiam quaestionum insolubilitate labyrinthica scientiae suae thesauri eventilarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 2:2)
interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipertita condicio, siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem aut adeat hereditatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:1)
unde nihilominus, precor, obortum tui causa sensibus nostris quam primum prospero relatu exime angorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 17:4)
"his, aut me, si non effetus oborto sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum Oeneos et Marti non degenerare paterno accipies."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권157)
sensere Pelasgi invidiam et lacrimis excusant crimen obortis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권12)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro satin salve?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 599:1)
clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et turbavit Volscos, utpote capta urbe cui ad ferendam opem venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 363:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION