라틴어 문장 검색

Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:2)
qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:3)
"Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:54)
Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:10)
Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:24)
6. Minime hoc probatione indiget.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 164:1)
10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:1)
"quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:1)
Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:6)
Aliorum vulnus nostra sit cautio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:16)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
Ubi est illa in his casibus Homeri cautio?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:2)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
et haec tibi sit indubitata probatio in utroque sexu vel frigoris vel caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION