라틴어 문장 검색

quidquid liquidus complectitur aër, quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt, quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes, cuncta tuis pariter cedent animalia regnis lunari subiecta globo, qui septimus auras ambit et aeternis mortalia separat astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:165)
turmas equitum peditumque catervas hostilesque globos tumulo prosternis amici;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:56)
Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장1)
Chariovalda diu sustentata hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis catervas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장7)
mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장4)
enimvero audita mutatione principis immittere latronum globos, excindere castella, causas bello.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 64장10)
Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장1)
igitur firmatae stationes densioribus globis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장9)
concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo globus circumveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장5)
nec occulti tantum questus, sed iura reddentem Claudium circumvasere clamoribus turbidis, pulsumque in extremam fori partem vi urgebant, donec militum globo infensos perrupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장4)
igitur raptare inter se, immittere latronum globos, componere insidias et aliquando proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores referre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장4)
deinde ubi Caesarem esse qui grassaretur pernotuit augebanturque iniuriae adversus viros feminasque insignis, et quidam permissa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox agebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장2)
iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos disiecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장4)
illo propinqua vespera tribunus venit et villam globis militum saepsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장10)
aditum senatus globus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique per fora ac basilicas cunei militares.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 27장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION