라틴어 문장 검색

Memento, quoniam in medio laqueorum ambulas et multae veteranae virgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:11)
"Propone tibi beatam Mariam, quae tantae extitit puritatis, ut mater esse domini mereretur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:154)
Tunc et alius castitatis chorus occurret:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:13)
ne in praeterita castitate confidas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:25)
"Lingua personat castitatem et totum corpus praefert inpudicitiam."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:64)
et adulescentia fervente cibis corpore de castitate secura est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:16)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:21)
Viduas et virgines Christi honorare ut matres, hortari ut sorores cum omni castitate.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:30)
quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:18)
docere, servare virgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:12)
Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:6)
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:1)
Et Iohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:9)
Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam et tibi maiorem dolorem incutiam recordanti, quanto bono carueris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION