라틴어 문장 검색

"Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:5)
nisi enim, quod ille minime putabat, immortalitatem optare vellet, quid non adeptus est, quod homini fas esset optare, qui summam spem civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:2)
quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:1)
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
quarum rerum recordatio et memoria si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:2)
Quorum memoria et recordatio in maximis nostris gravissimisque curis iucunda sane fuit, cum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:2)
Nam et praeteritorum recordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 3:5)
ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 53:1)
stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 74:2)
primum enim, si vera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:2)
quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:10)
sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:1)
Crotoniates autem Alcmaeo, qui soli et lunae reliquisque sideribus animoque praeterea divinitatem dedit, non sensit sese mortalibus rebus inmortalitatem dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 27:2)
ait enim vim divinam in ratione esse positam et in universae naturae animo atque mente, ipsumque mundum deum dicit esse et eius animi fusionem universam, tum eius ipsius principatum qui in mente et ratione versetur, communemque rerum naturam universam atque omnia continentem, tum fatalem umbram et necessitatem rerum futurarum, ignem praeterea et eum quem ante dixi aethera, tum ea quae natura fluerent atque manarent, ut et aquam et terram et aera, solem lunam sidera universitatemque rerum qua omnia continerentur, atque etiam homines eos qui inmortalitatem essent consecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 39:2)
" Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmortalitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia vinci, atque ut animi item corporis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 96:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION