라틴어 문장 검색

Si aurum et argentum vel aliqua pretiosa pro salute et redemptione [0676C] Gervasii quaereretis, supra centum millia byzantiorum a nobis assequi procul dubio possetis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:5)
Erant enim [0707C] inter hos Turcos fugitivos multi de progenie et sanguine Malduci, qui plurimum sibi saepe adversabantur, de ejus perfidia et nece iniqua, ut propinqui illorum, in terra Corrozan apud majores et minores querimoniam facientes, et de nece propinqui ultionem exsequentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:11)
Nam Sarraceni post stragem hanc fugitivi facti sunt, et in moenibus Sur et Ascalonis cum captivis Christianis, cum spoliis Christianorum immissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:7)
Et omnes tui fratres et amici noninvenient tuam redemptionem, et ob hoc te deserent et omnino dimittent.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:5)
Hodie itaque redemptionem accipe, id est:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:6)
quia ille secundum mysterium legis exspectabat redemptionem, ut resurgeret:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:5)
hic secundum Evangelii donum redemptionem non exspectabat, sed donabat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:6)
XII, 13) quod sint redemptiones eorum;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:12)
In quo omnium hominum suscepta est redemptio, assumpta est resurrectio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:18)
Redemptor levites est, quia vir sapiens redemptio insipientis est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:24)
quod maturioris et utilis sententiae viri altero senectutem quamdam animae praeferant, altero redemptionem conferant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:3)
Sicut enim levites mundanis voluptatibus abdicatus, exsul est culpae, ita sanguinis reus, fugitivus est patriae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:4)
Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium, pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 9:1)
Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, ni potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum, caesorumque incolentium exsultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 8:1)
Unde de redemptione regni cogitare coepit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVI 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION