라틴어 문장 검색

iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:10)
qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae virtutibus tuis est datum celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum , natura autem ita resonans ut usque Romam significationes vocesque referantur, contende, quaeso,atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare,
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 3:1)
qui cum coniectus in carcerem triginta iussu tyrannorum venenum ut sitiens obduxisset, reliquum sic e poculo eiecit, ut id resonaret, quo sonitu reddito adridens propino inquit hoc pulchro Critiae, qui in eum fuerat taeterrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:5)
ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox bene iudicantium de excellenti virtute, ea virtuti resonat tamquam imago;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 3:5)
Sic minima Capillitii Cometae anni 1682 diameter, per Tubum opticum sexdecim pedum à Cl. Flamstedio observata & micrometro mensurata, aequabat 2'. 0".
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:5)
Latitudo capillitii erat quasi 6', at nucleus cum Planetis ope Tubi optici collatus, plane minor erat Jove, & nunc minor corpore intermedio Saturni, nunc ipsi aequalis judicabatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 15:13)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
Horrida pro maestis lanietur pluma capillis, Pro longa resonent carmina vestra tuba!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 63)
crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, invocat iratos et sibi quisque deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 76:1)
"ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, tutus ut infanti vagiat ore puer."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권132)
resonat latratibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 25:4)
Hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:3)
utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas volventia flammas gutturaque usta sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:5)
Ex umero pendens resonabat eburnea laevo telorum custos, arcum quoque laeva tenebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:6)
Resonant spectacula plausu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION