라틴어 문장 검색

Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 24:1)
an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui respersum iuvenem fraterna caede secuta?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:9)
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestem candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:2)
Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
Innumerabilia sunt scripturis respersa divinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:1)
"Ad Hierusalem vero, quae respersa sanguine in campo invenitur erroris, in Ezechiel dicitur:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:20)
hoc vitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naevorum sorde respergitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:27)
Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 16:1)
Cum primum aurora respergit lumine terras
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 25:3)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, quia nondum habent dentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2302)
graviter frendens cum ingenti tumultu;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4511)
prae se undas volvit, vertices vi suscitat, ruit prolapsa, pelagus respergit reflat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:3)
Neque enim propinquum suum, maximi animi virum, P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui, pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum esse vidit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 10:3)
paene dicam, respersas manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, tam immane, tam acerbum credituri sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION