라틴어 문장 검색

Tempore item certo roseam Matuta per oras aetheris auroram differt et lumina pandit, aut quia sol idem, sub terras ille revertens, anticipat caelum radiis accendere temptans, aut quia conveniunt ignes et semina multa confluere ardoris consuerunt tempore certo, quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:2)
nec plangore diem magno solemque per agros quaerebant pavidi palantes noctis in umbris, sed taciti respectabant somnoque sepulti, dum rosea face sol inferret lumina caelo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:18)
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor horribili sonitu silvas exederat altis a radicibus et terram percoxerat igni, manabat venis ferventibus in loca terrae concava conveniens argenti rivus et auri, aeris item et plumbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:3)
etenim cum sunt umore sine ullo, flammeus [est] plerumque colos et splendidus ollis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:2)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
Flammeam per aethram alte fervidam ferri facem
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 19:4)
et unius adiutu, quasi natura flammei et ideo celeriter ardentis, cetera flagrabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:2)
Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:20)
Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae Sarmatica rigido ludit in amne rota, Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus, Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXX4)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
Albae leone flammeo calent luces Tostamque fervens Iulius coquit messem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII3)
Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis Constringatque tuos purpura pexa toros, Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet Convivas roseo torserat ore puer:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LVI4)
Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur, Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVIII2)
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus, Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XLII2)
Martis alumne dies, roseam quo lampada primum Magnaque siderei vidimus ora dei, Si te rure coli viridisque pudebit ad aras, Qui fueras Latia cultus in urbe mihi:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION