라틴어 문장 검색

Luxuriae Nero saeuientis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 4:1)
Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
Mentis uulnere saeuiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 39:1)
sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:3)
Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:2)
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장9)
saevit in auctorem prodigiosus honos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:7)
Thracum Macetumque ruinae taedet et in gentes iterum saevire sepultas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:93)
ne cessa, iuvenis, comminus adgredi, impacata licet saeviat unguibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:3)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)
pro cuspide ferri cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit3)
implorat Paeana suum conterrita Delos auxiliumque rogat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia73)
ante dabunt hiemes Nilum, per flumina dammae errabunt glacieque niger damnabitur Indus, ante Thyesteis iterum conterrita mensis intercisa dies refugos vertetur in ortus, quam Probus a nostro possit discedere sensu."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:84)

SEARCH

MENU NAVIGATION