라틴어 문장 검색

Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장5)
Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 20:2)
sin accusare vitia volunt, dein, cum gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse offensionum avidum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장21)
privatis olim simultatibus effectum ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장7)
gentesque praeferoces tardius ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis simultatibus impediebat disperseratque novum legatum opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris clementer deditis consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 38장5)
sed ex coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et insociabilem credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장6)
at Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece immerita luere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장3)
in eo motu Aponius Saturninus Moesiae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad interficiendum Tettium Iulianum septimae legionis legatum ob simultates, quibus causam partium praetendebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 85장7)
inde graves simultates, quas Antonius simplicius, Mucianus callide eoque implacabilius nutriebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장15)
suffragia et existimationem senatus reperta ut in cuiusque vitam famamque penetrarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장5)
Festus Adrumeto, ubi speculabundus substiterat, ad legionem contendit praefectumque castrorum Caetronium Pisanum vinciri iussit proprias ob simultates, sed Pisonis satellitem vocabat militesque et centuriones quosdam puniit, alios praemiis adfecit, neutrum ex merito, sed ut oppressisse bellum crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장7)
Tale initium fuit Dionis et Dionysii simultatis, eaque multis rebus aucta est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae paruisset, quam si bello superasset Asiam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
a multis tentatus non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 4:2)
suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION