라틴어 문장 검색

Itaque salutare admodum est, si mente sobria fidei tantum dentur quae fidei sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:10)
Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea via, quam in inquisitione et inventione alicujus rei homines adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:6)
Verum ex dictis, atque etiam ex non dictis, visum est nobis spei abunde subesse, non tantum homini strenuo ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 275:4)
Itaque notabis plerunque ex viris politicis et honore fulgentibus magis sanos et sobrios semper querimonias fundere qualem vitam traducunt, canenes illud quanta patimur, non quod ita sentiant, sed quo invidiae aciem retundant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:5)
Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias cuiusque vires superent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:5)
Quare quicunque is tandem sit princeps aut status cuius subditi nativi et indigenae non sint animosi et militares, potentiam suam admodum sobrie aestimet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:16)
Alter autem quaerere solebat a convivis illius prioris dic, sodes, annon scomma aliquod intercessarat in quempiam factum?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:18)
Cui conviva forte tale aliquid contigit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:19)
Divitias magnas ne secteris, sed quas parare possis iuste, impendere sobrie, erogare hilariter, et libenter dimittere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:19)
Qui enim ingenio sobrio sunt et solido plus habent saburrae quam veli.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:20)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio.
(불가타 성경, 집회서, 9장23)
sanitas est animae et corpori sobrius potus.
(불가타 성경, 집회서, 31장37)
Quod nobis quantis vigiliis ac sudore constiterit, facile sobrius lector agnoscet.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:5)
itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION