라틴어 문장 검색

"his placet adsuetas bello iam tradere palmas nexibus, his rigidas nodis innectier ulnas, ut mitra caesariem cohibens aurata virilem conbibat infusum croceo religamine nardum, post inscripta oleo frontis signacula, per quae unguentum regale datum est et chrisma perenne, ut tener incessus vestigia syrmate verrat sericaque infractis fluitent ut pallia membris, post inmortalem tunicam quam pollice docto texuit alma Fides, dans inpenetrabile tegmen pectoribus lotis, dederat quibus ipsa renasci, inde ad nocturnas epulas, ubi cantharus ingens despuit effusi spumantia damna Falerni in mensam cyathis stillantibus, uda ubi multo fulcra mero veterique toreumata rore rigantur?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 195)
Video sentum, squalidum, aegrum, pannis annisque obsitum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 28)
namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:9)
aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:11)
Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui vertice fulva caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:12)
Super ipse secutus caesariem laeva turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:9)
Eam circum Milesia vellera Nymphae carpebant hyali saturo fucata colore, drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, caesariem effusae nitidam per candida colla, Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo, altera tum primos Lucinae experta labores, Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae, ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae, atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea et tandem positis velox Arethusa sagittis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:2)
nequiquam Veneris praesidio ferox pectes caesariem grataque feminis inbelli cithara carmina divides;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 155)
Non solum autem dicendo sed etiam faciendo quaedam lacrimas , unde et producere ipsos, qui periclitentur, squalidos atque et liberos eorum ac parentes institutum, et ab accusatoribus cruentum gladium ostendi et lecta e vulneribus ossa et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, verberata corpora nudari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 48:1)
Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 2:4)
Instant sorores squalidae sanguinea iactant verbera.
(세네카, 아가멤논 13:32)
cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 19:2)
hic catenatus, egens, squalidus quid possum?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 2:4)
Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 205:1)
hunc servat amnem cultu et aspectu horridus pavidosque manes squalidus vectat senex.
(세네카, Hercules Furens 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION