라틴어 문장 검색

Puto et ex his quae dicta sunt facile refelli posse quod de providentia Dei vel ejus voluntate circa creaturas objici posse videtur, ut eum ipse videlicet sine his quae ab aeterno in se habent, non esse potuerit, quia non convenerit, non tamen ponamus res quae provisae sunt, vel quas esse voluit, ideo non potuisse non esse, hoc est ex necessitate eas contigisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:1)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Sicut ergo sol, cum ex calore ejus aliqua calefieri contingit, nulla hinc in ipso vel in calore ejus mutatio fit, quamvis res inde calefacta sit mutata:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:9)
Nihil quippe nisi ex divinae dispositionis ordinatione contingere potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:8)
Quae igitur casu, quantum ad nostram certitudinem fieri dicuntur, et non ex libero provenire arbitrio, quantum ad ipsum nec casu, nec sine libero contingunt arbitrio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:10)
Quod casu evenit, ita contingit, ut ex nulla institutione naturae praenoscere possemus quod futurum esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:15)
Hanc quippe ex diversis causis propter aliud incoeptis contingere constat, et ita, ut diximus, inopinate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:19)
Ex hoc enim quod thesaurus ibi reconditus fuit, et quod ille agrum fodiebat, contigit thesaurum inveniri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:20)
Utraeque itaque causae, ex quibus illa inventio contingit, ad illud spectabant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:1)
In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
Ideoque id non tam casu quam ratione fieri dicendum est, neutrum tamen horum naturaliter contingit, sed utrumque pariter ex aliqua nostra voluntate, non ex aliqua institutione naturae ad hoc nos compellente, ut magis hoc voluntarium quam necessarium dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:5)
nequaquam cum id accidit, ex libero suo arbitrio assequuntur, quod videlicet non minus contingeret eis etiam nihil inde praemeditantibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:16)
et quamvis ea casu facimus, nihil tamen, quantum ad ipsum, casu fit, cujus providentia cuncta praecedit, et ex ejus dispositione quidquid agimus contingit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:9)
Quod et fortassis ad sequentia praenotari necessarium fuit, ubi videlicet juxta illam veterem, ut ait philosophia, querelam, videntur omnia secundum divinae providentiae incommutabilitatem ex necessitate contingere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:4)
De quo et nunc nobis superest disserere, cum hoc maxime ad divinam constet sapientiam pertinere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION