라틴어 문장 검색

quum desideret famem, sitim, mille alia taedia, longamque patientiam, iis succurritur, qui facile coguntur, quam quibus inutilis libertas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 2:8)
Quod si redditur quidquid receptum est, multum taedio demit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 4:4)
Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 24:1)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
"Tantane te nostri ceperunt taedia mundi?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:300)
iam signa tubaeque mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:318)
magni subeunt iam taedia coepti.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:178)
Quo facto inedia et siti compulsus deponit ignaviam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:2)
Nam frigus ignaviam creat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:2)
satis per tot annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena stipendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore tolerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장3)
alii taedio coetus, quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia Augustus comiter interfuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 76장10)
alii taedio novae curae semel placita pro aeternis servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장4)
frustra nostram ignaviam alia ad vocabula transferri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장17)
qui taedio curarum et quia periculum pro exitio habebatur mortem in se festinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION