라틴어 문장 검색

rubor et tumor cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장14)
modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장6)
Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장64)
Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장72)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장6)
Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장4)
Ubi vetus morbus est, digiti in manibus ponderibusque sub tumore conduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장9)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장4)
Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장10)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장21)
aliquis etiam cruribus tumor est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장4)
Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장17)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장11)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장17)
Si vero tumor calorque est, utiliora sunt refrigerantia, recteque in aqua quam frigidissima articuli continentur sed neque cotidie neque diu, ne nervi indurescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION