라틴어 문장 검색

tanta est mobilitas et rerum copia tanta tantaque sensibili quovis est tempore in uno copia particularum, ut possit suppeditare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:21)
Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago eiusdem generis, sed femina quae fuit ante, in manibus vir uti factus videatur adesse, aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:20)
Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol, inrigat adsidue caelum candore recenti suppeditatque novo confestim lumine lumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:1)
ut noscas splendore novo res semper egere et primum iactum fulgoris quemque perire nec ratione alia res posse in sole videri, perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:4)
quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt, lumina, pendentes lychni claraeque coruscis fulguribus pingues multa caligine taedae consimili properant ratione, ardore ministro, suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant, instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:5)
tantum suppeditant amnes ultraque minantur omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:3)
sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur, quae memorare queam inter se singlariter apta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:1)
Unde igitur illa tibi nota sunt, quae tam iocunde et comiter ad instituendam vitam exemplis, ut audio, rerum copiosissimis et variae doctrinae ubertate prolata digestaque sunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 8:2)
Salios autem Herculi ubertate doctrinae altioris adisgnat, quia is deus et apud pontifices idem qui et Mars habetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 5:1)
Illa quippe secula sunt quae hoc imperium vel sanguine vel sudore pepererunt, quod non nisi virtutum faceret ubertas:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:3)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
ex qua ubertate ara ipsa pinguis vocata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:4)
sic Cicero in Verrinis nam sine ullo sumptu nostro coriis, tunicis frumentoque suppeditato maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 18)
uber agri ubertas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2621)

SEARCH

MENU NAVIGATION