라틴어 문장 검색

"Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:22)
et Mercurium ideo illi in sacris adiungi dicunt, quia vox nascenti homini terrae contactu datur, scimus autem Mercurium vocis et sermonis potentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:3)
Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus inpiorum, non est intra domum, nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 23:1)
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
Sed pumicata fronte si quis est nondum Nec umbilicis cultus atque membrana, Mercare:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI5)
Quid prodest mihi tam macer libellus, Nullo crassior ut sit umbilico, Si totus tibi triduo legatur?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VI4)
Cedro nunc licet ambules perunctus Et frontis gemino decens honore Pictis luxurieris umbilicis, Et te purpura delicata velet, Et cocco rubeat superbus index.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, II5)
Ohe, iam satis est, ohe, libelle, Iam pervenimus usque ad umbilicos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIX1)
Numquam grandia nec molesta poscit Quae cedro decorata purpuraque Nigris pagina crevit umbilicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI6)
Non iam quod orbe cantor et legor toto, Nec umbilicis quod decorus et cedro Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXI2)
apud Cyprios Venus in modum umbilici, vel ut quidam volunt, metae colitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72023)
contactuque omnia foedant subaudiendum 'quae relinquebant'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2271)
et pollutum sacrificium contactum dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2342)
et hoc est 'contactuque omnia foedant inmundo'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2343)
Italiae medio hunc locum umbilicum Italiae chorographi dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5631)

SEARCH

MENU NAVIGATION