라틴어 문장 검색

Sed utrum omnes quos sic diligimus ad illud amicitiae admittendi sint dulce secretum, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 3:21)
Ille tuus, de quo Gratianus paulo ante fecit mentionem, quem a te receptum in amicitiam non dubitamus, utrum tibi iracundus videatur, scire desidero.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:14)
et utrum ei conveniant, vel ab ea dissideant explorandum.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:29)
Sed utrum vere amici sint, interveniens paupertas explorat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:10)
Dic, rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse iucunda?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:21)
Sed scire velim si amicus potentior fuerit, possit que ad honores vel quaslibet dignitates, quos voluerit promovere, utrum debeat eos quos diligit et a quibus diligitur, caeteris in tali promotione praeferre, et inter ipsos quem amplius diligit eis quos minus diligit anteferre?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:26)
Nec subitos animi motus perpessa, repente Currit ad hec opera, sed ad hec deliberat utrum Possit et ad libram racionis singula pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:7)
Vnius uultus, uno contenta colore Vestis in ornatum membrorum transit, eisdem Sic aptata foris quod eis inscripta putetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:1)
Si foris exposcunt framenta, putamine solo Contenti, nequeunt nuclei libare saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:9)
foris mellitos adulationis compluunt imbres, intus detractionis evomunt tempestates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:27)
Sed Turci, qui foris erant, exeuntes et fugientes ense trucidabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:11)
Hoc ergo infortunio suorum moti, saepius consiliis inter se utuntur, utrum recenter in ultionem illorum insurgerent, an Petrum operirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:3)
«Si, inquit, vita sospes fuero, non sex mensium pertransibunt dies, et hos Christianos experiar, utrum sic fortes sint ut asseris, quos (in deo meo juro) sic delebo, ut omnis hoc eorum posteritas doleat.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 14:2)
Imperator ingressos ad se principes recognoscens, miratur valde quomodo a sociis divis habeantur, ac percontatur de statu fidelium Christi commilitonum, de salute ducis Godefridi, Reymundi comitis et episcopi Podiensis, utrum in prospero vel adverso eorum res sita sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:4)
[0528D] Illic in eadem obsidione facta est contentio et quaestio de lancea Dominica, utrum ea fuerit, qua latus Domini apertum est, an non.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION