라틴어 문장 검색

fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 334:1)
itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 477:1)
Qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, [cruribus validis,] sanguine exiguo solis impetu perficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장13)
si exiguum fuerit, exiguum impartiri stude.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 17:18)
Musque araneus, quem Graeci μυγαλῆν appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:3)
si autem exiguum, eciam illud exiguum impertiri stude."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 9:8)
aut 'exiguam pretio' pro exigui pretii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2124)
Corporis vero forma constabit exiguo capite, nigris oculis, naribus apertis, brevibus auriculis et arrectis, cervice molli lataque nec longa, densa iuba et per dextram partem profusa, lato et musculorum toris numeroso pectore, grandibus armis et rectis, lateribus inflexis, spina duplici, ventre substricto, testibus paribus et exiguis, latis lumbis et subsidentibus, cauda longa et setosa crispaque, mollibus atque altis Tectisque cruribus, tereti genu parvoque neque introrsus spectanti, rotundis clunibus, feminibus torosis ac numerosis, duris ungulis et altis et concavis rotundisque, quibus coronae mediocres superpositae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION