라틴어 문장 검색

et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 3:2)
Et, ne quis opinetur diversis dis Parnasum montem dicatum, idem Euripides in Licymnio Apollinem Liberumque unum eundemque deum esse significans scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 6:1)
cum in infero, id est nocturno, Dionysus, qui est Liber pater, habeatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:2)
Item Liberi patris simulachra partim puerili aetate partim iuvenis fingunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:1)
Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:1)
Solem Liberum esse manifeste pronuntiat Orpheus hoc versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 18:1)
Huius oraculi vim, numeris nominisque interpretationem, qua Liber pater et sol Ἰαὼ significatur, executus est Cornelius Labeo in libro cui titulus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 21:1)
Item Orpheus Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 22:1)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
Quae de Libero patre dicta sunt, haec Martem eundem ac solem esse demonstrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:1)
siquidem plerique Liberum cum Marte coniungunt, unum deum esse monstrantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:2)
Colitur etiam apud Lacedaemonios simulachrum Liberi patris hasta insigne, non thyrso:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:1)
nec non et calor vini, cuius Liber pater auctor est, saepe homines ad furorem bellicum usque propellit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:5)
Igitur propter cognatum utriusque effectus calorem Martem ac Liberum unum eundemque deum esse voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:1)
certe Romani utrumque patris appellatione venerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem, cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION