라틴어 문장 검색

Nam cum in uterum, inquit, mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur, coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 8:2)
Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus, inquit, homo in utero absolvitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 8:4)
Quod Homerus, inquit, cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus non addidit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 6:1)
quam rem procul, inquit, dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 6:2)
De Cyclope itidem, inquit, vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus invulgatum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 6:3)
Atque is, inquit, Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 3:1)
Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam τη`ν περι` ̓Ωρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 6:1)
Oportet enim, inquit, dicere 'dimidiatum librum,' non ' dimidium,' et 'dimidiatam fabulam,' non 'dimidiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 3:1)
At si , inquit, argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit,' dimidiatum' eum esse dicere scyphum debeo, non 'dimidium,' argenti autem, quod in eo scypho inest, ' dimidium' meum esse, non 'dimidiatum' ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 4:1)
Uno oculo (inquit) pedibusque duobus dimidiatus Ut porcus, et alio loco:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 11:2)
Dimidiatum, inquit, digitum, non dimidium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 19:1)
Nam 'Parca,' inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item 'Nona' et ' Decima' a partus tempestivi tempore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 10:1)
Tria, inquit, nomina Parcarum sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 11:2)
Tum Favorinus, ubi haec audivit, superstitiose, inquit, et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus quam enarravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 4:1)
Quin potius, inquit, quod simplicius veriusque est, id dicimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION