라틴어 문장 검색

Stultum est dare alicui, quod accipere non possit.
(세네카, 행복론, Liber VII 94:5)
accepisti enim a sapiente, stulto reddis.
(세네카, 행복론, Liber VII 99:2)
Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ;
(세네카, 행복론, Liber VII 138:7)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
Quae tam stulta mortalitatis oblivio in quinquagesimum et sexagesimum annum differre sana consilia et inde velle vitam inchoare, quo pauci perduxerunt !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:10)
Potestne quicquam stultius esse quam quorundam sensus, hominum eorum dico qui prudentiam iactant ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:1)
mendacio sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt quam si una fata decipiant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:5)
Stultos se fuisse, qui non vixerint, clamitant et, si modo evaserint ex illa valitudine, in otio victuros ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:7)
fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 101:3)
Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine hominem esse ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 104:2)
nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo inhumana duritia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 109:4)
nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in tristitia supervacua stultaque detinuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:4)
Ingratus est, qui iniuriam vocat finem voluptatis, stultus, qui nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora, quae abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 58:2)
Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 67:7)
Alii itaque molliter agant et blandiantur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION