라틴어 문장 검색

namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:2)
ideoque imperitis quoque, si modo sint aliquo adfectu concitati, verba non desunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 248:3)
et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate, quam illa iactatio perversa, si abundans opibus pauperem se neget, nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 22:2)
ex quibus imperiti se posse consequi credent, neutrum, qui intelligunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 94:5)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:2)
mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 304:2)
in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:1)
quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 63:1)
itaque eum nec , si ad horam forte constiterit, neque in testationibus faciendis esse imperitum velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 89:1)
cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem (quod saepe evenit) imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem dicat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 136:4)
sed cum debeat delectare, movere, in animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:4)
in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 216:1)
nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:4)
quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 225:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION