라틴어 문장 검색

hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur, tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:6)
Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque virtutes, e quibus vita beata existit par et similis deorum, nulla alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum pertinet, cedens caelestibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:3)
ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:3)
cedo senem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:9)
Pompeio cedere videbatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 99:4)
Cedant arma togae, concedat laurea laudi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:2)
Ut enim alios omittam, nobis rem publicam gubernantibus nonne togae arma cesserunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 100:3)
Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:1)
cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:5)
Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis, aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:1)
Quam cum Sicyonem attulisset, adhibuit sibi in consilium quindecim principes, cum quibus causas cognovit et eorum, qui aliena tenebant, et eorum, qui sua amiserant, perfecitque aestimandis possessionibus, ut persuaderet aliis, ut pecuniam accipere mallent, possessionibus cederent, aliis, ut commodius putarent numerari sibi, quod tanti esset, quam suum recuperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:3)
negant enim posse et in eo perstant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:9)
si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:2)
Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:3)
Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION