라틴어 문장 검색

infinita est enim comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:2)
illud adiiciendum videtur, duci argumenta non a confessis tantum sed etiam a fictione, quod Graeci καθ' ὑπόθεσιν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 189:1)
has fere sedes accepimus probationum in universum, quas neque generatim tradere sat est, cum ex qualibet earum innumerabilis argumentorum copia oriatur, neque per singulas species exsequi patitur natura rerum, quod qui sunt facere conati, duo pariter subierunt incommoda, ut et nimium dicerent tamen totum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 194:1)
nam ut per se non sufficiet scire, omnes probationes aut a personis aut a rebus peti, quia utrumque in plura dividitur, ita ex antecedentibus et iunctis et insequentibus trahenda esse argumenta qui acceperit, num protinus in hoc sit instructus ut, quid in quaque casa ducendum sit ex his, sciat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 196:1)
hoc genus argumentorum sane dicamus ex , quia περίστασιν dicere aliter non possumus, vel ex iis quae cuiusque causae propria sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 198:1)
hoc enim argumentum lex facit, quae prohibet adulteram sine adultero occidere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 198:3)
proprium ex materia est argumentum creditoris, idcirco adiectum esse in lege, ut argentarius totum exigeret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 199:3)
nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 203:3)
Ideoque, cum plures eadem didicerint, generibus argumentorum similibus utentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 204:1)
quid proderunt argumentorum loci, nisi haec prius videro, nihil eum egisse donando, non potuisse donare, non donasse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 207:1)
hoc inveniendum est, ut adhiberi possit argumentum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 209:1)
hoc reperire est difficilius quam, cum inveneris, argumentis adiuvare, ut alia sit condicio heredis, alia victoris, quia ad illum ius, ad hunc res transeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 210:3)
hoc non extrinsecus probatur, quae vis est argumenti, sed ipsum per se valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 212:1)
itaque multis argumentis defendi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 212:3)
haec non idcirco dico, quod inutilem horum locorum, ex quibus argumenta ducuntur, cognitionem putem, alioqui nec tradidissem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 213:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION