라틴어 문장 검색

haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno avito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 166:1)
accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 196:1)
qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 202:1)
spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 363:1)
est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurate consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 453:2)
inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 559:1)
urbs a Romulo condita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha5)
Ancus Marcius Latinos devicit, Ostiam condidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha18)
is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha41)
lustrum propter Capitolium captum, consulem occisum condi religiosum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 239:3)
his proximi habiti legati tres qui Athenas ierant, simul ut pro legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 352:1)
cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:1)
fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo consederant agrum Insubrium appellari audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 389:1)
servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit cum prohibuit migrari Veios, et tribunis rem intentius agentibus post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 527:1)
Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id novum auctore senatu condidimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 556:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION