라틴어 문장 검색

M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis, quos civilia bella claros potentesque fecerunt, felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:5)
Cum veros vicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rem publicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in servitutem casura quam itura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:5)
Seneca Lucilio suo salutem Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 1001)
Quod facere illi necessarium est, cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, mortalia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 14:3)
Hunc esse, cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico spadones duo, magis tamen viri quam ipse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 6:4)
" inter arma civilia aequi bonique famas petit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 19:11)
Ideo civilia bella compescui?
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:6)
ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed bellorum ciuilium furor, qui tunc orbem totum peruagabatur, intra coloniam meam me continuit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 11:5)
. DORION dixit rem paulo quidem elatiorem quam pressa et ciuilis oratio recipit, sed qua egregie attonitos patris adfectus exprimeret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 14:14)
Haec eo libentius, Mela, fili carissime, refero, quia uideo animum tuum a ciuilibus officiis abhorrentem et ab omni ambitu auersum hoc unum concupiscentem, nihil concupiscere.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 3:4)
bella ciuilia aurato Capitolio gessimus.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:5)
patrocinium eius est ciuilis belli necessitas.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 8:9)
An in bello ciuili acta obici non possint.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 9:9)
Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 9:12)
Multos tunc in senatum legerat Caesar et ut repleret exhaustum bello ciuili ordinem et ut eis qui bene de partibus meruerant, gratiam referret.
(세네카, Controversiae, book 7, Ter abdicatus conprensus est a patre in secreta parte domus medicamentum tenens; interrogatus quid esset, dixit uenenum et uelle se mori, et effudit. accusatur parricidi. 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION