라틴어 문장 검색

Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장38)
Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut volebant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장6)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장15)
Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장29)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장13)
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장22)
Et cognoverunt castra Timothei quia Maccabaeus est, et refugerunt a facie eius; et percussit eos plaga magna, et ceciderunt ex eis in die illa fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장34)
et fugati sunt Iosephus et Azarias et impulsi sunt usque in fines Iudaeae, et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo milia viri; et facta est fuga magna in populo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장60)
Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장35)
Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et oravit Iudas et dixit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장40)
" Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장41)
Et Iudas posuerat castra in Elasa, et tria milia viri electi cum eo;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장5)
Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장49)
Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION