라틴어 문장 검색

Sed secutus Numa, quantum sub caelo rudi et seculo adhuc inpolito solo ingenio magistro conprehendere potuit, vel quia Graecorum observatione forsan instructus est, quinquaginta dies addidit, ut in trecentos quinquaginta quattuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 1:1)
Atque his quinquaginta a se additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 2:1)
sed frustra, quippe fugit eos diem unum, sicut supra ammonuimus, additum a se ad Graecum numerum in honorem inparis numeri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 11:2)
Tuditanus refert libro tertio Magistratuum Decemviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:1)
Dies autem decem, quos ab eo additos diximus, hac ordinatione distribuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:1)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
octavum decimum, si duo sunt additi, diceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 11:6)
Nam illud nec consequi posse me spero, ut vocabula conprehendam quae singulis apud vos diebus adduntur, dum alios fastos variisque alios nominibus nuncupatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:2)
sicut contra, quod Graeci ἰδεῖν dicunt, nos v littera addita videre dicimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:2)
Quod etiam Laurentes patriis religionibus servant, qui et cognomen deae ex cerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem vocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae Kalendarum die supplicant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:2)
Addita est Gorgonea vestis, quod Minerva, quam huius praesidem accepimus, solis virtus sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:1)
Addit poeta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 4:1)
Quod autem addit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 8:1)
rescribitque ordine ad ea quae consultatione addita continentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:2)
dein laudare hic memoriam, ille doctrinam, cuncti religionem, adfirmantes, hunc esse unum archanae deorum naturae conscium, qui solus divina et adsequi animo et eloqui posset ingenio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION