라틴어 문장 검색

" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
Illos ergo crudeles vocabo, qui puniendi causam habent, modum non habent, sicut in Phalari, quem aiunt non quidem in homines innocentes, sed super humanum ac probabilem modum saevisse.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 16:1)
Nunc crudele fatum ita composuit, ut nec fortunae meae interesses nec absentiae adsuesceres.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 106:5)
Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 130:7)
eat aliquis et fata tantum aliquando nefas ausura sibi non pepercisse con- queratur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 3:4)
Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 105:1)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
Quid autem ira crudelius est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 30:3)
Undique velut signo dato ad fas nefasque miscendum coorti sunt :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 44:2)
Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 91:1)
Nefas est nocere patriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:4)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
Quis sum, cuius aures laedi nefas sit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 148:2)
Procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.27)
Crudelius est quam mori, semper mortem timere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.39)

SEARCH

MENU NAVIGATION