라틴어 문장 검색

est enim grata eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:3)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:3)
delectatus est his etiam M. Tullius, verum et modum adhibuit non ingratae, nisi copia redundet, voluptati et alioqui sententiarum pondere implevit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 228:3)
namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:3)
alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 44:2)
ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:1)
namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 185:2)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
ita nec vetera aut translata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus neque decurrentes contexto nitore circuitus, ubi dividenda erit causa et in partes suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 7:2)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
conciliet, persuadeat, moveat, quibus natura cohaeret, ut etiam delectet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 301:2)
mire enim auditurum dicturi cura delectat, et iudex se ipse componit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 304:2)
in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION