라틴어 문장 검색

Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
C. Caesar inter cetera vitia, quibus abundabat, contumeliosus mira libidine ferebatur omnis aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:1)
si frustra molliora cesserunt, ferit venam membrisque, si adhaerentia nocent et morbum diffundunt, manus adfert ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:5)
Commota enim semel et excussa mens ei servit quo impellitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 41:3)
Ratio utrique parti tempus dat, deinde advocationem et sibi petit, ut excutiendae veritati spatium habeat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 108:1)
Nec est difficile vincere animum, cum athletae quoque in vilissima sui parte occupati tamen ictus doloresque patiantur, ut vires caedentis exhauriant, nec cum ira suadet, feriant, sed eum occasio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 76:3)
in his naturam excutiemus voluntatemque facientium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:2)
referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:8)
Numquid velit quisquam tam graviter hostem ferire, ut relinquat manum in vulnere et se ab ictu revocare non possit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 192:1)
gaudent feriri et instare ferro et tela corpore urgere et per suum vulnus exire.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:3)
Ut tela a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:1)
Non omnes ab eadem parte feriuntur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 65:9)
sic aves viscum, dum trepidantes excutiunt, plumis omnibus inlinunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:5)
Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:2)
Quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 208:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION