라틴어 문장 검색

"sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cummaxime uultum seruate, ne sitis ipsi exemplar."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 3:9)
nec his fabulas, sed haec fabulis inserit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 29:2)
Nam corripere eum, cui cum maxime aliquid praestes, dementia est et inserere contumeliam meritis.
(세네카, 행복론, Liber II 24:2)
Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.
(세네카, 행복론, Liber II 114:2)
Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit ;
(세네카, 행복론, Liber II 131:1)
Inserenda haec, mi Liberalis, fuerunt, quia beneficium, de quo nunc agitur, dare virtutis est et turpissimum id causa ullius alterius rei dare, quam ut datum sit.
(세네카, 행복론, Liber IV 11:1)
Insita sunt nobis omnium aetatium, omnium artium semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia.
(세네카, 행복론, Liber IV 28:3)
placent suapte natura, adeoque gratiosa virtus est, ut insitum sit etiam malis probare meliora.
(세네카, 행복론, Liber IV 79:2)
Nemo in conspicuo mortem habet, nemo non procul spes intendit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 124:2)
Etiam cum potentes et imperio editi et consensu servientium validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient, quam quae nervo tormentis- ve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint, citra caelum tamen flectuntur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 16:5)
Non respicit, quid homines turpe iudicent aut miserum, non it qua populus, sed ut sidera contrarium mundo iter intendunt, ita hic adversus opinionem omnium vadit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 75:1)
haec non secus quam fulmina procellaeque et si qua alia irrevocabilia sunt, quia non eunt, sed cadunt, vim suam magis ac magis intendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 5:2)
Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:2)
Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus quem vim suam intendat:
(세네카, De Providentia, book 1 25:4)
ferit, post haec quid istas innocens servo manus, donec furentem simulet ac saeva manu intendat arcus meque natumque opprimat?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION