라틴어 문장 검색

ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit, si- quidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat, sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cathegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 6:1)
tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis gravitas Gallionis, abundantia Delphidii Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi Adelphii teneritudo, rigor Magni dulcedo Victorii non modo non superiora sed vix aequiperabilia scribant, sane ne videar tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque 1 Palladii comparari non ambigo 2 sed potius adquiesco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sapaudo suo salutem 3:1)
te ergo, norma morum, te, columna virtutum, te, si blandiri reis licet, vera, quia sancta, dulcedo, despicatissimi vermis ulcera digitis exhortationis contrectare non piguit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:3)
ad cuius exercitia virtutis illud vel principale te poterit accendere, quod inter opes quaslibet positi quae bona stultis falso vocantur, si quid agimus, nostrum, si quid habemus, alienum est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 4:3)
ceterum, ut tibi de venatoris officio quam minimum blandiaris, maxume iniungo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:1)
Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:1)
quin potius supplicando meis medere languoribus neque per decipulum male blandientis eloquii aegrotantis adhuc animae fragilitatem gloriae falsae pondere premas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 4:2)
quis cuncta paventi nuntius, an facili te praetermiserit unda Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi, quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores, quae pax Carpathio, quali te subvehat aura Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri27)
Stultum est, qui multitudinem in loco timet, per quem nisi unus potest transire.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S20)
Stultum est timere, quod vitari non potest.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S21)
Stultum imperare reliquis, qui nescit sibi.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S22)
Animo imperabit sapiens, stultus serviet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 041)
Boneficia donari aut mali aut stulti putant.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 080)
Contra inpudentem stulta est nimia ingenuitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 17)
Fortuna nimium quem fovet, stultum facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 173)

SEARCH

MENU NAVIGATION