라틴어 문장 검색

At gemitus Argia viri non amplius aequo corde ferens sociumque animo miserata dolorem, sicut erat laceris pridem turpata capillis et fletu signata genas, ad celsa verendi ibat tecta patris, parvumque sub ubere caro Thessandrum portabat avo iam nocte suprema ante novos ortus, ubi sola superstate plaustro Arctos ad oceanum fugientibus invidet astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권285)
- conticuit praeceps, qui non certamina Phoebi nosset et inlustres Satyro pendente Celaenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권75)
"positis gentilibus armis quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque cognatumque nefas, iniusti munera regni, pendimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권174)
effrenae dextra laevaque secuntur lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres, post exsultantes spolia armentalia portant seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권297)
"Tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus detexit, nato portans extrema Thoanti subsidia, et multa subitus cum luce refulsit, adgnovi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권109)
resonant ululatibus aedes femineis, versusque dolor dat terga timori, Alipedum curru sed enim sublimis Adrastus secum ante ora virum fremibunda Thoantida portans it medius turmis, et
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권265)
Portant inferias arsuraque fercula primi Graiorum, titulisque pios testantur honores gentis quisque suae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권37)
at illi pone leves portat pharetras et cornua iussus armiger:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권357)
"quod Iovis imperium, magno quid ab aethere portas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권30)
fugit ille perempto consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem portat adhue:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권309)
clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권318)
"quae mihi mens, dum per cava viscera terrae vado diu pendens et in aere volvor operto?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권55)
"firmum atque immobile mundi robur inoccidui, te velox machina caeli aere pendentem vacuo, te currus uterque circuit, o rerum media indivisaque magnis fratribus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권132)
"nos tantum portare negas, nos, diva, gravaris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권134)
sed lapsa per armos hasta viri trans pectus abit parmamque tenenti excutit et summa fugiens in cuspide portat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권210)

SEARCH

MENU NAVIGATION