라틴어 문장 검색

maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:1)
id se indicio compertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 475:1)
adversus iniuriam decreticum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 482:1)
placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 484:1)
cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e castris:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 495:1)
in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 496:1)
aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 537:1)
quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 600:2)
se documento futurum utrum novis legibus dominatio an libertas firmata sit, et appellatio provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus litteris an vere data sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:4)
plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 648:1)
quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 725:3)
deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 726:2)
adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 729:1)
consules, cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri 2 patrum primores arcessunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 799:1)
cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 799:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION