라틴어 문장 검색

sane alludit ad id quod dicit Ovidius, quia cum caput eius delatum ad ripam serpens mordere voluisset, est conversus in lapidem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5226)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:7)
quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:3)
Nam vestris primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:4)
nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:2)
Quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum potius detulissem, magno opere hic audire se velle dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 3:5)
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:1)
sic ingeni litterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primas, priores tamen libenter deferunt Laelio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:3)
Itaque auctoritate C. Laeli publicanos causam detulisse ad Galbal;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:6)
is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset - cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se illud, sed maiori filiae detulisse - , is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 4:1)
itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:1)
Itaque post tribunatum primo multae ad eum causae, deinde omnes maximae quaecumque erant deferebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:3)
Deinde ex virginum iudicio magnam laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:5)
quin etiam memini, cum in accusatibne sua Q. Gallio crimini dedisset sibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavisset, me in respondendo, cum essem argumentatus, quantum res ferebat, hoc ipsum etiam posuisse pro argumento, quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION