라틴어 문장 검색

ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 3:1)
reos, qui ante quinquennium proximum apud aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 2:4)
et cum exercitum in armis esse, bellumque hostibus inferre oportuit, nihil aliud quam parata decretaque nonnulla, ad milites scribendos, factum est Aerarium quoque ad summum inopiae deductum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.17)
- In aerario pecunia deficit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.10)
tum, quia in aerario nihil eral;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.70)
His tot tantisque difficultatibus circumventus Washingtonius, Alexandrum Hamiltonium, tribunum, aerario praefecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.14)
Praefecti, qui ab unaquaque civitate aerario praepositi fuerant, eadem munia denuo obibant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.19)
De manubiis captarum urbium templum erexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 57:2)
Egebat aerarium:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 24:1)
Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 6:1)
Quae res latius aerarium populi Romani quam ullus triumphus implevit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 5:2)
Quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aerario suo?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 3:1)
Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 6:1)
Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus - o nefas - sociis adgressus est!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 2:1)
Aerarium quoque sanctum, quod quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi, censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION