라틴어 문장 검색

Haec Turci et eorum principes audientes, vehementer in [0675B] ira exarserunt, urbemque per dies decem oppugnare non cessantes, nunc vim, nunc minas inferebant, regem Baldewinum ad internecionem eorum se revocare affirmantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:5)
- Rege Baldewino Baurim fortiter oppugnante, cives ultro se dediderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 33:2)
Nec multa mora, rex Baldewinus et Bertrannus, acceptis copiis, in apparatu copioso castrametati sunt in obsidionem urbis [0689D] Sagittae, machinas et tormenta lapidum instituentes quibus urbs per singulos dies oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:2)
Tankradus videns praesidium firmissimum et defensione Turcorum tutissimum, per dies plurimos machinas et tormenta lapidum fieri constituit, quibus undique in duodecim partes suos circa praesidium constituens, nocte ac die turres et muros comminuens oppugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:5)
Rex autem, postquam obsidionem firmavit et munimine valli se suumque exercitum circumfodit, ne impetus adversariorum ex improviso irrueret, aggressus vi urbem, turres et moenia omni genere bellico oppugnavit, de die in diem crebris assuitibus iteratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:1)
Rex tot millibus in brevi congregatis, Turcos adhuc trans Jordanem in sua feritate persistentes aggredi statuit ex consilio omnium qui aderant, quatenus in capite eorum, Deo auxiliante, redderet malum, quod sibi suisque et universae regioni inferre conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:5)
Nec mora, Turci, qui a rege ex Galilaea fugati, civitates et municipia regis Graecorum expugnata et attrita, praeda et spoliis in nihilum redegerant, ejusdem civitatis moenia aggressi, obsidionem in circuitu locaverunt, plurimam vim, minas et terrores civibus inferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:2)
Primo denique diluculo in die Exaltationis [0707B] sanctae crucis, Rotgerus et Baldewinus factis aciebus ipsos Turcos aggressi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:6)
Jam enim antea tam valida illius aegritudine divulgata, navales exercitus Babyloniorum, qui Sur applicuerant, ut [0709A] in ipsius regis morte civitates Christianorum oppugnarent, nunc illius salute et sanitatis reparatione audita, sine aliqua mora viam aquarum in regionem suam remensi, absque ullius contradictione discesserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:8)
Sexta vero feria, quae proxima erat dies, ordinatis [0710A] aciebus et signis tantilli exercitus, loricis et galeis induti, aggredientes ipsam civitatem vacuam defensoribus, portas ejus patentes ingressi sunt in virtute et assultu et clamore magno:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:8)
Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum prius agnoveris!
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:1)
In omnibus autem negotiis, prius quam aggrediare,adhibenda preparatio est diligens.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 68:3)
Non aggrediaris viam cum aliquo, nisi prius eum cognoveris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 62:23)
In omnibusautem negotiis, prius quam aggrediare, adhibenda præparatio est diligens.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:7)
"Ne aggrediaris viam cum aliquo, nisi eum priuscognoveris;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 188:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION