라틴어 문장 검색

Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 11)
Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장6)
Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장4)
pone ex animo reges atavos
(세네카, Troades 734:1)
suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:2)
Denique Felix eiusdem apostolicae sedis quondam episcopus, uir magnae gloriae in Christo et ecclesia, eius fuit atauus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:5)
sed et uestimenta omnia, quibus indutum erat, non solum intemerata, uerum etiam prisca nouitate et claritudine miranda parebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:4)
pater, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos quasi mures semper edere alienum cibum, neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION