라틴어 문장 검색

id vel calido pane vel cera subinde calfacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장15)
Adustae gingivae melle inlinendae et mulso eluendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장4)
tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장36)
Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, . . . eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장12)
deinde eluendum id ex aqua, quae vel salem adiectum vel nitrum habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장18)
Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장122)
Supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장136)
Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장17)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:3)
calidus refrigerare, frigidus calefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:2)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:1)
Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:1)
Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:1)
Nam leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 12:5)
aliae calfaciunt, aliae refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION