라틴어 문장 검색

Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
(불가타 성경, 호세아서, 9장15)
Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel.
(불가타 성경, 호세아서, 10장15)
Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장36)
Atqui non fugare, sed inlustrare potius nequitiam solent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:3)
Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIII 1:2)
nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:6)
Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:20)
Si igitur sese ipsi aestimare uelint, possuntne sibi supplicii expertes uideri, quos — Omnium malorum extremo — Nequitia non affecit modo, uerum etiam uehementer infecit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:21)
nam si nequitia miseros facit, miserior sit necesse est diuturnior nequam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:13)
mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere nequitiam derelinquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:15)
placet ipse sibi laxasque laborat distendisse genas fictumque inflatus anhelat, pulvere respersus tineas et sordibus ora pallidior,a verbisque sonat plorabile quiddam ultra nequitiam fractis et proelia narrat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:155)
accedebant muliebres offensiones novercalibus Liviae in Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commotior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis indomitum animum in bonum vertebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장6)
mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 2:1)
invenit aemulos etiam infelix nequitia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장13)
ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime refutauit et praesentis et posterae uitae castitate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION