라틴어 문장 검색

Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장3)
et a lateribus cava, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장86)
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cavus est, depressusque digitus sinum invenit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장7)
in qua summa capitulum est rotundum, leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장11)
Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, aeque inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 2:1)
Proprie autem ad ani fissa, uel ora uenarum fundentia sanguinem, uel cancrum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 6:1)
Solet etiam colliso corpore exigua parte findi cutis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 40:1)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:1)
Idque summum colorem floris thymi repraesentat, unde ei nomen est, ibique facile finditur et cruentatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:2)
in summa cute finditur et uehementius roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:9)
Alioqui uero umor eius albidus est, cutis dura atque fissa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:4)
Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:4)
At ulcera, si cum inflammatione finita * non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut caua aut certe uetera esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 41:1)
Caua uero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus uocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 46:1)
Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION